monumenta.ch > Boethius > 32
Boethius, De Arithmetica, 2, XXXI. De natura rerum quae dicitur eiusdem naturae, et de ea quae dicitur alterius naturae, et qui numeri cui naturae coniuncti sunt. <<<     >>> XXXIII. Ex eiusdem atque alterius numeri natura, qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare.

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XXXII. Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistunt, idque in numeris primum videri.

1 Omne autem quidquid in propria natura substantiaque est immobile, terminatum definitumque est, quippe quod nulla variatione mutetur, nunquam esse desinat, nunquam possit esse quod non fuit. At haec, unitas sola est, et quae unitate formatur, comprehensibilis et determinatae et eiusdem substantiae esse dicuntur.2 Ea vero sunt, quae vel ab aequalibus crescunt velut quadrati, vel quos ipsa unitas format, id est, impares. At vero binarius et cuncti parte altera longiores, qui a finita substantia discesserunt, variabilis infinitaeque substantiae nominantur. Constat ergo numerus omnis ex his quae longe disiuncta sunt atque contraria, ex imparibus scilicet et paribus.3 Hic enim stabilitas, illic instabilis variatio; hic immobilis substantiae robur, illic mobilis permutatio; hic definita soliditas, hic infinita congeries multitudinis. Quae, scilicet, cum sint contraria, in unam tamen quodammodo amicitiam cognationemque miscentur, et illius unitatis informatione atque regimento, unum numeri corpus efficiunt.4 Non ergo inutiliter neque improvide, qui de hoc mundo, deque hac communi rerum natura ratiocinabantur, hanc primam totius modi substantiae divisionem fecerunt. Et Plato quidem in Timaeo eiusdem naturae, et alterius nominat, quidquid in mundo est, atque aliud in sua natura permanere putat individuum inconiunctumque et rerum omnium primum, alterum divisibile et nunquam in proprii statu ordinis permanens. Phyloaus vero: Necesse est, inquit, omnia quae sunt vel infinita vel finita esse.5 Demonstrare scilicet volens omnia quaecunque sunt ex his duobus consistere, aut ex infinita, scilicet esse, aut ex finita, ad numeri sine dubio similitudinem. Hic enim ex uno et duobus, et impari atque pari coniungitur. Quae manifesta sunt, aequalitatis atque inaequalitatis, eiusdem atque alterius, definitae atque indefinitae esse substantiae.6 Quod videlicet non sine causa dictum est, omnia quae ex contrariis consisterent, harmonia quadam coniungi atque componi. Est enim harmonia, plurimorum adunatio, et dissentientium consensio.
Boethius HOME

bnf1614.61 bnf6639.131 bnf11241.57 bnf11242.67 bsb46504.199 cec83.102 cec185.129 cec186.96 csg248.37 sbe358.108 vad296.33v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik